Hľadaný výraz: Jn 12,37-43, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, 38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “ Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ”. 39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: 40 “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”. 41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo. 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; 43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

1

mail   print   facebook   twitter